divendres, 21 d’octubre de 2011

De utilitate Graecae linguae

Jordi Redondo sacrum, 
qui valde in studiis linguae Graecae versutus est.

    Alexandri Hegii
    De utilitate Graecae linguae

    Quisquis Grammaticam vis discere, discito Graece.
    Ut recte scribas, non prave, discito Graece.
    Si Graece nescis, corrumpis nomina rerum.
    Si Graece nescis, male scribis nomina rerum.
    Si Graece nescis, male profers nomina rerum.
    Lingua Pelasga vetat vitiosos scribere versus.
    Lectio quem Plinii delectat, discito Graece.
    Hieronymum teneas vigilans tu discito Graece.
    Ne versus scribas vitiosos discito Graece.
    Argumentari quisquis vis, discito Graece.
    Quisquis Rhetoricen vis discere, discito Graece.
    Scire Mathematicam quisquis vis, discito Graece.
    Artibus es medicis qui captus, discito Graece,
    Morbis nam cunctis sunt indita nomina Graeca.
    Argolicum nomen cunctis liquet esse figuris.
    Artes ingenuae Graio sermone loquuntur,
    Non alio; quibus haud nomen dat lingua latina,
    Ad summam doctis sed debent singula Graecis.

(In hoc vinculo invenies hos versus quoque.)

2 comentaris:

ANTONIO MARTÍN ORTIZ. ha dit...

Quisquis egregius, inlustris et doctus homo esse vis, discito Graece.

Vale, amice.

Antonio

Ramon Torné Teixidó ha dit...

Opus mirificum et labor improbus est hodie, in saeculo nostro, Antonie, Graece discere... et docere!