diumenge, 16 de setembre del 2012

Testimonia in A. Augustini Confessionum libros

Docebat P. Knöll in editione sua anno MCMXXVI prodita, sententiam Augustini apud I 7, 11 nemo mundus a peccato, nec infans, cuius est unius diei vita super terram esse verba libri Iob 14,5 LXX interprete: τίς γὰρ καθαρὸς ἔσται ἀπὸ ῥύπου; ἀλλ' οὑδεὶς, ἐὰν καὶ μία ἡμέρα ὁ βίος αὐτοῦ ἐπὶ γῆς. quae cum legi, et praecipue verbum ῥύπος, mihi in mentem subvenit quomodo antiqui scriptores christiani non solum ἁμάρτημα usi sed etiam aliis multis ut miserias humanas in schedis suis fingant.

Praeterea etiam verba X 29, 40; X 31, 45; X 37, 60 da quo iubes et iube quod vis ex sacra scriptura LXX interpretum deprompta esse videntur; quae enim in libro De dono pers. 20, 53 occurrunt, sed ipse editor indagare non potuit unde sumpta essent.

2 comentaris:

ANTONIO MARTÍN ORTIZ. ha dit...

Amic Ramon,

Estic una mica confós. No sé què fer amb LXX interpres. Jo hauria posat LXX interprete.

Espero que m’ho aclaris.

T’envio una cordial salutació.

Antonio

Ramon Torné Teixidó ha dit...

Carissime

legi vidi posui correctionem tuam quam libentissime mihi communicasti. denuo multas grates tibi reddo.